[223]
at enim est quiddam quod, etiamsi palam in defendendo 9
non dicet1 Hortensius, tamen ita dicet ut vos id suspicari et
cogitare possitis, pertinere hoc ad commodum senatorium,
pertinere ad utilitatem eorum qui iudicent, qui in provinciis
cum potestate aut cum legatione2 se futuros aliquando arbitrentur.
praeclaros vero3 existimas iudices nos habere,
quos alienis peccatis concessuros putes quo facilius ipsis
peccare liceat. ergo id volumus populum Romanum, id provincias,
id4 socios nationesque exteras existimare, si senatores
iudicent, hoc certe unum genus infinitae pecuniae per summam
iniuriam cogendae nullo modo posse reprehendi?
quod si ita est, quid possumus contra illum praetorem dicere
qui cotidie templum tenet, qui rem publicam sistere5 negat
posse nisi6 ad equestrem ordinem iudicia referantur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.