[219]
verum hoc quoque vobis remitto; neglegite praeterita,
si vultis; sed ne reliquas spes turbetis atque omnis
provincias evertatis, id providete, ne avaritiae, quae antehac
occultis itineribus atque angustis uti solebat, auctoritate
vestra viam patefaciatis inlustrem atque latam. nam si
hoc probatis et si licere pecunias isto nomine capi iudicatis,
certe hoc, quod adhuc nemo nisi improbissimus fecit, posthac
nemo nisi stultissimus non faciet. improbi sunt qui
pecunias contra leges cogunt, stulti qui quod licere iudicatum
est praetermittunt1.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Improbi... praetermittunt pro spuriis habent Rau, Zielinski (p. 196)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.