[213]
an me ad M. Antoni1
aestimationem frumenti exactionemque pecuniae revocaturus
es? 'ita,' inquit, 'ad Antoni'; hoc enim mihi
significasse et adnuisse visus est. ex omnibus2 igitur populi
Romani praetoribus3, consulibus, imperatoribus M. Antonium4
delegisti, et eius unum improbissimum factum,
quod imitarere! et hic utrum mini difficile est dicere an
his existimare ita se in isto infinito imperio M. Antonium
gessisse ut multo isti perniciosius sit dicere se ih re improbissima
voluisse Antonium imitari quam si posset5 defendere
nihil in vita se M. Antoni6 simile fecisse? homines in
iudiciis ad crimen defendendum non quid fecerit quispiam
proferre solent, sed quid probarit7. Antonium, cum multa
contra sociorum salutem8, multa contra utilitatem provinciarum
et faceret et cogitaret, in mediis eius iniuriis9 et cupiditatibus
mors oppressit. tu mihi, quasi eius omnia10 facta
atque consilia senatus, populus, iudices11 comprobarint, ita
M. Antoni exemplo istius audaciam defendis?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 ad Antoni V: ad Anthonium O: ad M. Antonii p edd.
2 omnibus VO: omnibusne p rell. (v, §126)
3 populi Romani praetoribus p edd.: ċpċrċ O: praet. V
4 M. Antonium V: imitari Antonium O: cf. §78 supra
5 posset VcO: possit p rell.
6 Antoni V: Antonio p al.
7 probarit V: probarint p rell.
8 sociorum contra salutem O utilitatem VcOp: voluntatem corr. p2, rell.
9 iniuriis eius O
10 omnia eius O
11 senatus populus iudices VO: dicitur `Fabricianus' habuisse cum p et rell. senatus populusque Romanus iudices
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.