[210]
non habes ne ex
his quidem hominibus qui nuper fuerunt ullum auctorem
istius aestimationis. quo me1 igitur aut ad quae2 exempla
revocas? ab illis hominibus, qui tum versati sunt in re
publica cum et optimi mores erant et hominum existimatio
gravis habebatur et iudicia severa fiebant3, ad hanc hominum
libidinem ac licentiam me abducis, et, in quos aliquid
exempli populus Romanus statui putat oportere, ab iis tu
defensionis exempla quaeris? non fugio ne hos quidem
mores, dum modo ex his ea quae probat populus Romanus
exempla, non ea quae condemnat sequamur. non circumspiciam,
non quaeram foris: habeo4 iudices tecum principes
civitatis, P. Servilium et Q. Catulum, qui tanta auctoritate
sunt, tantis rebus gestis, ut in illo antiquissimorum clarissimorumque5
hominum, de quibus antea dixi, numero reponantur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.