[206]
fecerunt alii
quidem1 aliquam2 multa3; cur in hoc uno crimine isto genere
defensionis uteris? sunt quaedam omnino in te singularia,
quae in nullum hominem alium dici neque convenire possint,
quaedam tibi cum multis communia. ergo, ut omittam
tuos peculatus, ut ob ius dicendum pecunias acceptas, ut
eius modi cetera quae forsitan alii quoque etiam fecerint,
illud in quo te gravissime accusavi, quod ob iudicandam
rem pecuniam accepisses, eadem ista ratione defendes,
fecisse alios? Vt ego adsentiar orationi, defensionem
tamen non probabo. potius enim te damnato ceteris
angustior locus improbitatis defendendae relinquetur4, quam
te absoluto alii quod audacissime fecerunt recte fecisse
existimentur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.