[203]
'at enim istam rem in publico frumento
Sicilia non ferret1, hanc rem in meo frumento tulit.'
proinde quasi aut aequior sit ista aestimatio in tuo quam in
populi Romani commodo2, aut ea res quam ego dico et ea
quam tu fecisti inter se genere iniuriae, non magnitudine
pecuniae differat.
verum istam ipsam cellam ferre nullo modo possunt:
ut omnia remittantur, ut omnibus iniuriis et calamitatibus
quas te praetore tulerunt in posterum liberentur, istam se3
cellam atque istam aestimationem negant ullo modo ferre
posse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.