[199]
quibus iniuriis gravissimis tamen illud erat miserum solacium,
quod id perdere videbatur quod alio praetore eodem ex
agro reparare posset. nummos vero ut det1 arator quos non
exarat2, quos non aratro ac manu quaerit, boves et aratrum
ipsum atque omne instrumentum vendat necesse est. non
enim debetis hoc cogitare: habet3 idem in nummis, habet in
urbanis praediis. nam cum aratori aliquid4 imponitur, non
hominis5 si quae sunt praeterea facultates, sed arationis
ipsius vis ac ratio consideranda est, quid ea sustinere, quid
pati, quid efficere possit ac debeat; quamquam illi quoque
homines sunt6 ab isto omni ratione exinaniti ac perditi, tamen
hoc vobis est statuendum, quid aratorem ipsum arationis
nomine muneris in rem publicam fungi ac sustinere velitis.
imponitis decumas, patiuntur; alteras, temporibus vestris
serviendum putant; dent emptum7 praeterea; dabunt, si
voletis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 det Lamb. in mg. 1584: daret p codd.
2 exarat cO: exararat V: quos non exarat om. p rell.
3 habet (post nummis) cO: habet idem Vċ (ut videtur), p rell.
4 aliquid cO: onus aliquod p et pler.: ius aliquod V: fort. aratoribus aliquid?
5 hominis VcO: homines p rell.
6 quoque hom. sunt V: quoque sunt hom. p rell. praeter O (hom. qu. sunt)
7 dent emptum p rell. (demptum O): dent om. V
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.