[198]
haec
deerat iniuria et haec calamitas aratoribus te praetore qua
reliquis fortunis omnibus everterentur. nam quid esse
reliqui poterat ei qui per hanc iniuriam non modo fructum
omnem amitteret1, sed etiam omne2 instrumentum vendere
cogeretur? quonam se verteret? ex quo fructu nummos
quos tibi daret inveniret? decumarum nomine tantum
erat ablatum quantum voluntas tulerat Aproni: pro alteris
decumis emptoque frumento aut nihil datum aut tantum3
datum quantum reliqui scribae fecerant4, aut ultro etiam, id
quod didicistis, ablatum.cogantur etiam nummi ab aratore?
quo modo, quo iure, quo exemplo? nam cum
fructus diripiebantur aratorum atque omni lacerabantur
iniuria, videbatur id perdere arator quod aratro ipse quaesisset,
in quo elaborasset, quod agri segetesque extulissent;
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.