[195]
cum tibi senatus ex aerario pecuniam prompsisset et
singulos tibi denarios adnumerasset1 quos tu pro singulis
modiis aratoribus solveres2, quid facere debuisti? si quod
L. Piso ille Frugi, qui legem de pecuniis repetundis primus
tulit, cum emisses quanti esset, quod superaret pecuniae
rettulisses; si ut ambitiosi homines aut benigni, cum pluris
senatus aestimasset quam quanti esset annona, ex senatus
aestimatione, non ex annonae ratione solvisses; sin, ut
plerique faciunt, in quo erat3 aliqui quaestus, sed is honestus
atque concessus, frumentum, quoniam vilius erat, ne
emisses, sumpsisses id nummorum quod tibi senatus cellae
nomine concesserat.
hoc vero quid est? quam habet rationem non quaero
aequitatis, sed ipsius improbitatis atque impudentiae?
neque enim est fere quicquam quod homines palam facere
audeant in magistratu quamvis improbe4, quin eius facti si
non bonam, at aliquam rationem adferre soleant.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.