[194]
improbum
facinus, iudices, non ferendum, nemini lege concessum,
sed fortasse adhuc in nullo etiam vindicatum!
tamen ego hoc1, quod ferri nego posse, Verri, iudices, concedo
et largior. si ullo in loco eius provinciae frumentum
tanti fuit quanti iste aestimavit, hoc crimen in istum reum
valere oportere non arbitror. verum enim vero, cum esset
HS binis aut etiam ternis quibusvis in locis provinciae,
duodenos sestertios exegisti. si mihi tecum neque de
annona neque de aestimatione tua potest esse controversia,
quid sedes, quid exspectas, quid defendis2? utrum tibi
pecuniae coactae3 conciliatae videntur adversus leges, adversus
rem publicam cum maxima sociorum iniuria, an
vero id recte4, ordine, e re publica, sine cuiusquam iniuria
factum esse defendis5?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.