[192]
in Sicilia vero
quid eius modi est? Henna mediterranea est maxime.
coge ut ad aquam tibi, id quod summi iuris est, frumentum
Hennenses admetiantur1 vel Phintiam vel Halaesam vel
Catinam, loca inter se maxime diversa: eodem die quo
iusseris deportabunt. tametsi ne vectura quidem est opus.
nam totus quaestus hic, iudices, aestimationis ex annonae
natus est varietate. hoc enim magistratus in provincia
adsequi potest, ut ibi accipiat ubi est carissimum. ideo
valet ista ratio aestimationis in Asia, valet in Hispania,
valet in iis2 provinciis in quibus unum pretium frumento
esse non solet: in Sicilia vero quid cuiusquam intererat
quo loco daret? neque enim portandum erat, et, quo
quisque vehere iussus esset, ibi tantidem3 frumentum emeret
quanti domi vendidisset.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.