[189]
hoc reprehendo, quod, cum in Sicilia HS binis
tritici modius esset, ut istius epistula ad te missa declarat,
summum HS ternis, id quod et testimoniis omnium1 et
tabulis aratorum planum factum antea est, tum iste pro
tritici modiis singulis ternos ab aratoribus denarios2 exegit;hoc crimen est, ut intellegas non ex aestimatione neque ex
ternis denariis pendere crimen, sed ex coniunctione3 annonae
atque aestimationis.
etenim haec aestimatio nata est initio, iudices, non ex
praetorum aut consulum, sed ex civitatum et aratorum4
commodo. nemo enim fuit initio tam impudens qui, cum
frumentum deberetur, pecuniam posceret. certe hoc ab
aratore primum est profectum, aut ab ea civitate cui imperabatur;
cum aut frumentum vendidisset aut servare
vellet aut in eum locum quo imperabatur5 portare nollet,
petivit in benefici loco et gratiae ut sibi pro frumento
quanti frumentum esset dare liceret. ex huiusce6 modi
principio atque ex liberalitate et accommodatione magistratuum
consuetudo aestimationis introducta est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.