[176]
mala est haec quidem1, ut dixi, ac potius2 perdita
maximorum peccatorum, huius autem iniquitatis et
inertiae confessio, non defensio criminis; sed tamen hac
ipsa tibi, si uti cupias, non licet; vetat te Volcatius, tuae
tuorumque deliciae, mentionem mancipis facere; Timarchides
autem, columen familiae vestrae, premit fauces
defensionis tuae, cui simul et Volcatio pecunia a civitate3
numerata est; iam vero scriba tuus anulo aureo suo, quem
ex his rebus invenit, ista te ratione uti non sinet. quid
igitur est reliquum nisi uti fateare te Romam frumentum
emptum Siculorum pecunia misisse publicam pecuniam4
domum tuam convertisse?
O consuetudo peccandi, quantam habes iucunditatem
improbis et audacibus, cum poena afuit et licentia consecuta
est!
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.