[156]
Verre quidem praetore, non Sacerdote,
non Peducaeo, non hoc ipso Metello. SCIS METELLVM
SAPIENTEM ESSE. hoc vero ferri iam non potest, inrideri
viri optimi, L. Metelli, ingenium et contemni1 ac despici a
fugitivo Timarchide. SI VOLTEIVM HABEBIS, OMNIA LVDI-
BVNDVS CONFICIES2. hic vehementer errat Timarchides,
qui aut Volteium pecunia corrumpi3 putet posse, aut
Metellum unius arbitratu gerere praeturam, sed errat
coniectura domestica4. quia multos et per se et per alios
multa ludibundos5 apud Verrem effecisse vidit6, ad omnis
eosdem patere aditus arbitratur. facilius vos efficiebatis
ludibundi quae volebatis a Verre, quod multa eius ludorum
genera noratis. INCVLCATVM EST METELLO ET VOLTEIO
TE ARATORES EVERTISSE. quis istuc Apronio attribuebat,
cum aratorem aliquem everterat, aut Timarchidi, cum ob
iudicandum aut decernendum aut imperandum aliquid aut
remittendum pecuniam acceperat, aut Sextio lictori7, cum
aliquem innocentem securi percusserat? nemo; omnes ei8
tum9 attribuebant quem nunc condemnari volunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 et contemni Vp rell.: om. O
2 conficies VcO: perficies p rell.
3 corrumpi pecunia O
4 coniectura domestica Vp rell.: dom. coni. O (prob. Ziel. p. 196) et per se O: et om. rell.
5 ludibundos O: lubidinosa V: ludibundus libinose p: ludibundos libidinose rell.
6 videt O
7 lictori Vp rell.: om. O (v, §118)
8 ei p rell.: enim ei V (cf. primum plurimum V §155 infra)
9 tum V: tunc p Videtur O habere Nemo ei omnes tum
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.