[152]
tenetur igitur iam, iudices, et manifesto tenetur avaritia,
cupiditas hominis, scelus, improbitas, audacia. quid? si
haec quae dico ipsius amici defensoresque iudicarunt, quid
amplius vultis1? adventu L. Metelli praetoris, cum omnis
eius comites iste sibi suo illo panchresto medicamento
amicos reddidisset2, aditum est ad Metellum; eductus
est Apronius. eduxit vir primarius, C. Gallus senator;
postulavit ab3 L. Metello ut ex edicto suo iudicium daret in
Apronium, QVOD PER VIM AVT METVM4 ABSTVLISSET, quam
formulam Octavianam et Romae Metellus habuerat et
habebat in provincia. non impetrat, cum hoc diceret5
Metellus, praeiudicium se6 de capite C. Verris per hoc
iudicium nolle fieri. tota Metelli cohors hominum non
ingratorum7 aderat Apronio; C. Gallus, homo vestri ordinis,
a suo familiarissimo L. Metello iudicium ex edicto non potest
impetrare.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.