[149]
negare hoc, nisi forte negare omnia1 constituisti,
nullo modo potes; palam res gesta est maximo conventu
Syracusis; testis est tota provincia, propterea quod undique
ad emendas decumas solent eo convenire. quod sive
fateris sive convinceris, quot et quam manifestis in2 rebus
teneare non vides? primum tuam rem illam et praedam
fuisse; nam ni3 ita esset, cur tu Apronium malebas, quem
omnes tuum procuratorem esse in decumis, tuum negotium
agere4 loquebantur, quam Minucium decumas agri Leontini
sumere? deinde immensum atque infinitum lucrum esse
factum; nam si xxx5 tu commotus non esses, certe hoc idem
lucri Minucius Apronio libenter dedisset, si ille accipere
voluisset.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.