[147]
decumas agri Leontini magno dicis te1 vendidisse. ostendi
iam illud initio, non existimandum magno vendidisse
eum qui verbo decumas vendiderit, re et condicione et lege
et edicto et licentia decumanorum decumas aratoribus nullas
reliquas fecerit. etiam illud ostendi, vendidisse alios magno
decumas agri Leontini ceterorumque agrorum, et lege Hieronica
vendidisse et pluris etiam quam te vendidisse, nec
aratorem quemquam esse questum; nec enim fuit quod
quisquam queri posset, cum lege aequissime scripta venderent,
neque illud umquam aratoris interfuit, quanti decumae
venirent. non enim ita est ut, si magno venierint,
plus arator debeat, si parvo, minus; ut frumenta nata sunt,
ita decumae veneunt; aratoris autem interest ita se frumenta
habere ut decumae quam plurimo venire possint;
dum arator ne plus decuma det, expedit ei decumam esse
quam maximam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 dicis te cO: dicit se p rell.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.