[146]
bene agis, Alba: ad tuam veniam condicionem.
nihil putas valere in iudiciis coniecturam, nihil suspicionem,
nihil ante actae vitae existimationem, nihil virorum bonorum
testimonia, nihil civitatum auctoritates ac litteras: res1 manifestas
quaeris. non quaero iudices Cassianos, veterem
iudiciorum severitatem non requiro, vestram in hac re2
fidem dignitatem religionem in iudicando non imploro;
Albam habebo3 iudicem, eum hominem qui se ipse scurram
improbissimum existimari vult, cum4 a scurris semper potius5
gladiator quam scurra appellatus sit6; adferam rem eius
modi in decumis ut Alba fateatur istum in re frumentaria et
in bonis aratorum aperte palamque esse praedatum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.