[140]
Apronio permittis ut quos velit de cohorte
sumat recuperatores? indignum uni potius ex iniquis
sumundi1 quam utrique2 ex aequis reiciundi fieri potestatem.
neutrum facis eorum. quid ergo? estne3 aliquid quod
improbius fieri possit4? est; cogit enim Scandilium quinque
illa milia nummum dare atque adnumerare Apronio.
quid potuit elegantius facere praetor cupidus existimationis
bonae, qui ab se5 omnem suspicionem propulsare, qui se
eripere ex infamia cuperet?adductus erat in sermonem,
invidiam, vituperationem; dictitarat homo improbus atque
impurus, Apronius, socium6 esse praetorem; venerat res in
iudicium atque discrimen7; potestas erat isti homini integro
atque innocenti data, ut, in Apronium cum animum advertisset8,
sese gravissima levaret infamia. quid excogitat
poenae, quid animadversionis in Apronium? cogit Scandilium
Apronio ob singularem improbitatem atque audaciam
praedicationemque nefariae societatis HS v mercedis ac
praemi nomine9 dare.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 -undi VO: -endi vulg.
2 utrique Vc: utrisque p rell.
3 Estne VcO: est p rell.
4 possit Vc: posset O: potest p rell. (iii, §34)
5 ab sc VO: ab sese p rell.
6 socium VO: socium sibi Lamb. in mg. 1584 (in π mance est scriptum in sermonem in invidiam atque discrimen, mediis omissis)
7 in discrimen V (iii, §§60, 155; v, §107)
8 animum advertisset V: animadvertisset p rell. (iv, §58; v, §105)
9 mercedis ac praemii nomine V (v, §83): nomine om. cOpk: merc. nomine ac praemii δ
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.