[134]
quaestores, legatos, praefectos, tribunos suos multi missos
fecerunt et de provincia decedere iusserunt, quod illorum
culpa se minus commode audire arbitrarentur aut quod
peccare ipsos aliqua in re iudicarent: tu Apronium, hominem
vix liberum, contaminatum, perditum, flagitiosum, qui
non modo animum integrum sed ne animam quidem
puram conservare potuisset, eum in tanto tuo dedecore
profecto1 verbo quidem graviore appellasses, neque apud te
tam sancta religio societatis fuisset ut tui capitis periculum
neglegeres, nisi rem tam notam esse omnibus et tam manifestam
videres.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 profecto Luterbacher, John: profecto ne codd. (Act. Pr. §32): non prof. edd. vett.: prof. non ne Mueller
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.