[131]
hoc cum palam decumani tota
provincia loquerentur tuumque nomen in re tam turpi
nefariaque interponerent, nihilne tibi venit in mentem
existimationi tuae consulere, nihil denique capiti ac fortunis
tuis providere? cum tui nominis terror in auribus animisque
aratorum versaretur, cum decumani aratoribus ad pactiones
faciendas non suam vim, sed tuum scelus ac nomen opponerent.
ecquod iudicium Romae tam dissolutum, tam
perditum, tam nummarium1 fore putasti, quo ex iudicio te
ulla salus servare posset? cum planum fieret, decumis contra
instituta leges2 consuetudinemque omnium venditis, in
aratorum bonis fortunisque diripiendis decumanos dictitasse
tuas esse partis, tuam rem, tuam praedam, idque te tacuisse
et, cum dissimulare non posses, potuisse tamen perpeti et
perferre, quod magnitudo lucri obscuraret periculi magnitudinem
plusque aliquanto apud te pecuniae cupiditas quam
iudici metus posset.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.