[127]
exspectate etiam, iudices, exspectate1, si potestis,
auctoritatem accusationis meae. dico aratores istius avaritia
eiectos: scribit Metellus 'reliquos' ab se esse confirmatos.
dico agros relictos arationesque esse desertas2: scribit
Metellus aratorum esse 'penuriam'. hoc cum scribit, illud
ostendit, deiectos3, fortunis omnibus expulsos esse populi
Romani socios atque amicos. quibus si qua calamitas
propter istum salvis vectigalibus nostris accidisset, animum
advertere tamen in eum vos oporteret4, praesertim cum ea
lege iudicaretis quae sociorum causa esset constituta: cum
vero perditis profligatisque sociis vectigalia populi Romani
sint deminuta, res frumentaria, commeatus, copiae, salus
urbis atque exercituum nostrorum in posteritatem istius
avaritia interierit, saltem populi Romani commoda respicite
si sociis fidelissimis prospicere non laboratis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.