[124]
recita de epistula reliqua1. SVMMA VI DATA EST A
ME OPERA VT QVAM PLVRIMO DECVMAS VENDEREM. Cur
igitur, Metelle, non ita magno vendidisti? quia desertas
arationes, inanis agros, provinciam miseram perditamque2
offendisti3. quid? id ipsum quod satum est qua ratione
quisquam qui sereret inventus est? recita4. Litteras ait
se misisse et confirmasse5, suam se6 interposuisse auctoritatem;
tantum modo7 aratoribus Metellus obsides non dedit
se in nulla8 re Verri9 similem futurum. at quid est tandem
in quo se elaborasse10 dicit11? recita. VT ARATORES, QVI
RELIQVI ERANT, QVAM PLVRIMVM SERERENT. Qui reliqui?
quid hoc est 'reliqui'? quo ex bello, qua ex vastitate?
quaenam12 in Sicilia tanta clades aut quod bellum tam
diuturnum, tam calamitosum te praetore versatum est ut is
qui tibi successerit 'reliquos' aratores collegisse et recreasse
videatur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Recita de epistula reliqua δ: om. in lac. Oπ vi cO: om. p rell. a me opera cO: opera a me p rell.
2 perditamque provinciam miseram O
3 offendisti O: offendi p rell.
4 Recita om. p in lac.
5 praesentem confirmasse cod. Hotom. (§126 infra): coram confirmasse J. J. Hartman
6 suam se O: suam p rell.
7 modo O: quod p rell.
8 nulla om. O
9 Verri p codd.: Verris Halm, edd.
10 elaborasse Mueller (i, §31): laborasse codd., edd. (§130 infra)
11 dicit O: dicat p rell.
12 Quae enim O
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.