[118]
quid vero istae sibi quinquagesimae, quid porro nummorum
accessiones volunt? quo id iure atque adeo
quo id more12 fecisti? nummos dabat arator. quo modo
aut unde? qui, si largissimus esse vellet, cumulatiore mensura
uteretur, ut antea solebant facere in decumis, cum
aequa lege et condicione venibant. is nummum dabat!
Vnde? de frumento? quasi habuisset te praetore quod
venderet. de vivo igitur erat aliquid3 resecandum, ut esset
unde Apronio ad illos fructus arationum hoc corollarium
nummorum adderetur. iam id porro utrum libentes an
inviti dabant? libentes? amabant, credo, Apronium.
inviti? qua re nisi vi et malo cogebantur? iam iste homo
amentissimus in vendundis decumis nummorum faciebat
accessiones ad singulas decumas, neque multum; bina aut
terna milia nummum4 addebat; fiunt per triennium HS fortasse
D milia5. hoc neque exemplo cuiusquam neque ullo
iure6 fecit, neque eam pecuniam rettulit; neque hoc parvum
crimen quem ad modum defensurus sit homo quisquam
umquam excogitabit7.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.