[116]
professio est agri Leontini ad iugerum xxx; haec sunt
ad tritici medimnum xc, id est1 mod. DXXXX; deductis
tritici mod. CCXVI, quanti decumae venierunt, reliqua sunt
tritici CCCXXIIII. adde totius summae DXXXX milium mod.
tris quinquagesimas; fit tritici mod. XXXIICCCC (ab omnibus
enim ternae praeterea quinquagesimae exigebantur); sunt
haec iam ad CCCLX mod. tritici. at ego cccc lucri facta
esse dixeram; non enim duco in hac ratione eos quibus
ternis medimnis non est licitum decidere. verum ut hac
ipsa ratione summam mei promissi compleam, ad singula
medimna multi HS binos, multi HS singulos semis2 accessionis
cogebantur dare, qui minimum, singulos nummos.
minimum ut sequamur, quoniam xc med. duximus, accedant
eo novo pessimoque exemplo HS xc.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.