[114]
si ostendam1 minus tribus medimnis in iugerum
neminem
dedisse decumae, concedes, opinor, ut cum decumo2 fructus
arationis perceptus sit, neminem minus tribus decumis
dedisse. atque3 hoc in benefici loco petitum est ab Apronio,
ut in iugera singula ternis medimnis decidere liceret.
nam cum a multis quaterna, etiam quina exigerentur, multis
autem non modo granum nullum4, sed ne paleae quidem
ex omni fructu atque ex annuo labore relinquerentur, tum
aratores Centuripini, qui numerus in agro Leontino maximus
est, unum in locum convenerunt, hominem suae civitatis in
primis honestum ac nobilem, andronem Centuripinum, legarunt
ad Apronium, (eundem quem hoc tempore ad hoc
iudicium legatum et testem Centuripina civitas misit), ut is
apud eum causam aratorum ageret, ab eoque peteret ut ab
aratoribus Centuripinis ne amplius in iugera singula quam
terna medimna exigeret.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.