[10]
verum haec et dicentur1 alio loco et dicta sunt: nunc
proficiscemur ad reliqua, si pauca ante fuerimus2 a vobis,
iudices, deprecati. superiore omni oratione perattentos
vestros animos habuimus: id fuit nobis gratum admodum.
sed multo erit gratius si reliqua voletis attendere, propterea
quod in his omnibus quae antea dicta sunt erat quaedam
ex ipsa3 varietate ac novitate4 rerum et criminum delectatio,
nunc tractare causam instituimus frumentariam, quae magnitudine
iniuriae et re5 criminibus ceteris antecellet6, iucunditatis
in agendo et varietatis minus habebit. vestra autem
auctoritate et prudentia dignissimum est, iudices, in
audiendi diligentia7 non minus religioni tribuere quam
voluptati8.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.