[92]
iste homo certus et
diligens ad horam nonam praesto est, Sthenium citari iubet.
quem posteaquam videt non adesse, dolore ardere atque
iracundia furere coepit, Venerios domum1 Stheni mittere,
equis circum agros eius2 villasque dimittere. itaque dum3
exspectat quidnam sibi certi adferatur, ante horam tertiam
noctis de foro non discedit4. postridie mane descendit;
Agathinum ad se vocat; iubet eum de litteris publicis
in absentem Sthenium dicere. erat eius modi causa ut
ille ne sine adversario quidem apud inimicum iudicem
reperire posset quid diceret;
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.