[7]
et quoniam quasi quaedam
praedia populi Romani sunt vectigalia nostra atque provinciae,
quem ad modum vos propinquis1 vestris praediis
maxime delectamini, sic populo Romano iucunda suburbanitas
est2 huiusce provinciae. iam vero hominum ipsorum,
iudices, ea patientia virtus frugalitasque est ut proxime ad
nostram disciplinam illam veterem, non ad3 hanc quae
nunc increbruit4 videantur5 accedere: nihil ceterorum simile
Graecorum, nulla desidia, nulla luxuries6, contra summus
labor in publicis privatisque rebus, summa parsimonia7,
summa diligentia. sic porro nostros homines diligunt
ut iis8 solis neque publicanus neque negotiator odio sit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.