[71]
quo posteaquam est ventum1, cum in consilium frequentes
convenissent idem qui solebant, et hac una2 spe tota defensio
Sopatri niteretur, consili frequentia et dignitate, et quod
erant, ut dixi, idem qui antea Sopatrum eodem illo crimine
liberarant, cognoscite hominis apertam ac non modo non3
ratione, sed ne dissimulatione quidem tectam improbitatem
et audaciam. M. Petilium, equitem Romanum, quem
habebat in consilio, iubet operam dare, quod rei privatae
iudex esset. Petilius recusabat, quod suos amicos, quos
sibi in consilio4 esse vellet, ipse Verres retineret in consilio.
iste homo liberalis negat se quemquam retinere eorum qui
Petilio vellent adesse. itaque discedunt omnes; nam ceteri
quoque impetrant ne retineantur; qui se velle dicebant
alterutri eorum qui tum illud iudicium habebant adesse.
itaque iste solus cum sua cohorte nequissima relinquitur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.