[69]
causam Sopatri defendebat
Q. Minucius, eques Romanus in primis splendidus atque
honestus, vobisque, iudices, non ignotus. nihil erat in
causa quod metuendum aut omnino quod dubitandum
videretur. interea istius libertus et accensus Timarchides1,
qui est, id quod ex plurimis testibus priore actione didicistis,
rerum huiusce modi omnium transactor et administer, ad
Sopatrum venit; monet hominem ne nimis iudicio Sacerdotis
et causae suae confidat; accusatores inimicosque eius
habere in animo pecuniam praetori dare; praetorem tamen
ob salutem2 malle accipere, et simul malle, si fieri posset,
rem iudicatam non rescindere. Sopater, cum hoc illi improvisum
atque inopinatum accidisset, commotus est sane
neque in praesentia Timarchidi quid responderet habuit,
nisi se consideraturum quid sibi esset3 faciendum, et simul
ostendit se in summa difficultate esse nummaria. post ad
amicos rettulit; qui cum ei fuissent auctores redimendae
salutis, ad Timarchidem venit. expositis suis difficultatibus
hominem ad HS LXXX perducit, eamque ei pecuniam
numerat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.