[67]
quae istius
auctoritas tantum valuit ut neque illum pulsaret quisquam,
cum praetor in provincia sua verbo permitteret, re hortaretur,
neque quisquam ab eo quicquam peteret, cum iste calumniae
licentiam sua auctoritate ostendisset1; ignominia autem illa
gravis tam diu in illo homine fuit2, quam diu iste in provincia
mansit3. hoc iniecto metu iudicibus novo more4, nullo
exemplo, ecquam rem putatis esse in Sicilia nisi ad nutum
istius iudicatam? Vtrum id solum videtur esse actum,
quod est tamen actum, ut haec Heraclio pecunia eriperetur,
an etiam illud, in quo praeda erat maxima, ut nomine
iudiciorum omnium bona atque fortunae in istius unius
essent potestatem5?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.