[26]
at enim ad Verrem pecunia ista non pervenit. quae ista
defensio est1? utrum adseveratur in hoc an temptatur? mihi
enim res nova est2. Verres calumniatorem3 adponebat, Verres
adesse iubebat, Verres cognoscebat, Verres iudicabat; pecuniae
maximae dabantur; qui dabant causas obtinebant4.
tu mihi ita defendas, 'non est ista Verri numerata
pecunia?' adiuvo te; mei quoque testes idem dicunt;
Volcatio dicunt sese dedisse. quae vis erat in5 Volcatio
tanta ut HS cccc milia6 duobus hominibus7 auferret?
ecquis Volcatio, si sua sponte venisset, unam libellam
dedisset? veniat nunc, experiatur: tecto recipiet nemo.
at ego amplius dico: HS quadringentiens cepisse te arguo
contra leges; nego tibi ipsi ullum nummum esse numeratum;
sed cum ob tua decreta, ob edicta8, ob imperia, ob
iudicia pecuniae dabantur, non erat quaerendum cuius
manu numerarentur, sed cuius iniuria cogerentur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 ista defensio est COpbk: est ista def. ed. Rom.
2 res nova est COpb: nova res est vulg.
3 calumniatorem CO: -es codd. pler., Asc.
4 causas obtinebant πb al. (Zielinski, p. 193): obtin. causas CO1, prob. Luterbacher
5 in COp: om. rell.
6 HS cccc milia om. CO1
7 duobus hom. C2bk: duob. nominibus C1O1pq (a duobus al.; i, §86)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.