multa mihi necessario, iudices1, praetermittenda sunt,
ut possim aliquo modo aliquando de his2 rebus quae meae
fidei commissae sunt dicere. recepi enim causam Siciliae:
ea me ad hoc negotium provincia attraxit. ego tamen hoc
onere suscepto et recepta causa Siciliensi amplexus animo
sum aliquanto amplius. suscepi enim causam totius
ordinis, suscepi3 causam rei publicae, quod putabam tum
denique recte iudicari posse si non modo reus improbus
adduceretur, sed etiam diligens ac4 firmus accusator ad
iudicium veniret5.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.