[192]
nunc
vero quid faciat Hortensius1? avaritiaene crimina frugalitatis
laudibus deprecetur? at hominem flagitiosissimum libidinosissimum
nequissimumque defendit. an ab hac eius2
infamia nequitia3 vestros4 animos in aliam partem fortitudinis
commemoratione traducat? at homo inertior, ignavior,
magis vir inter mulieres, impura inter viros muliercula proferri
non potest. at mores commodi. quis contumacior,
quis inhumanior, quis superbior? at haec sine cuiusquam
malo. quis acerbior, quis insidiosior, quis crudelior
umquam fuit? in hoc homine atque in eius modi causa
quid facerent omnes Crassi et Antonii? tantum, opinor,
Hortensi: ad causam5 non accederent neque in alterius
impudentia sui pudoris existimationem amitterent. liberi
enim ad causas solutique veniebant, neque committebant6
ut, si impudentes in defendendo esse noluissent7, ingrati
in deserendo existimarentur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.