[191]
videtis Verrucium? videtis primas litteras1 integras?
videtis extremam partem nominis2, codam3 illam Verrinam4
tamquam in luto demersam esse in litura? sic habent
se tabulae, iudices, ut videtis. quid exspectatis, quid
quaeritis amplius? tu ipse, Verres, quid sedes, quid
moraris? nam aut exhibeas nobis Verrucium necesse est
aut te Verrucium esse fateare.
laudantur5 oratores veteres, Crassi illi et Antonii, quod
crimina diluere dilucide, quod copiose reorum causas defendere
solerent6: nimirum illi non ingenio solum his patronis,
sed fortuna etiam praestiterunt. nemo enim tum ita peccabat
ut defensioni locum non relinqueret; nemo ita7 vivebat
ut nulla eius vitae pars summae turpitudinis esset expers;
nemo ita in manifesto peccato8 tenebatur ut, cum impudens
fuisset in facto, tum impudentior videretur si negaret.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.