[182]
itaque ut hoc comperi, remotas
esse litteras societatis, habui rationem eorum annorum per
quos iste in Sicilia fuisset; dein1 quaesivi, quod erat inventu
facillimum, qui per eos2 annos magistri illius societatis
fuissent, apud3 quos tabulae fuissent. sciebam enim hanc
magistrorum qui tabulas haberent consuetudinem esse, ut,
cum tabulas novo magistro traderent, exempla litterarum
ipsi habere non nollent. itaque ad L. Vibium, equitem
Romanum, virum primarium, quem reperiebam magistrum4
fuisse eo ipso anno qui mihi maxime quaerendus erat,
primum veni. sane homini praeter opinionem improviso
incidi. scrutatus sum quae potui et quaesivi omnia:
inveni duos solos libellos a L. Canuleio missos sociis ex
portu Syracusis, in quibus erat scripta ratio5 mensuum6 complurium
rerum exportatarum istius nomine sine portorio:
itaque obsignavi statim.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.