[180]
quapropter nihil est quod metuas
ne quid in te confingam: etiam quod laetere habes. multa
enim quae scio a te1 esse commissa, quod aut nimium turpia
aut parum credibilia sunt, praetermittam. tantum agam
de hoc toto nomine2 societatis. Vt iam scire possis, quaeram
decretumne sit. cum id invenero3, quaeram remotaene
sint litterae. cum id quoque constabit, vos iam hoc me4
tacito intellegetis: si illi qui hoc istius causa decreverunt
equites Romani5 nunc idem in eum iudices essent, istum
sine dubio condemnarent, de quo litteras eas quae istius
furta indicarent et ad se missas et suo6 decreto remotas
scirent esse. quem igitur ab iis equitibus Romanis, qui
istius causa cupiunt omnia, qui ab eo benignissime tractati
sunt, condemnari necesse esset, is a vobis, iudices, ulla via7
aut ratione absolvi potest8?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 a te CO: abs te p rell.
2 nomine codd.: crimine Bake, Cobet ut iam scire possis CO: ut eam scire possitis p rell.
3 quaeram.... invenero s.l. p2
4 iam hoc me π: hoc om. b (vos iam me): me iam hoc CO
5 et 17 eq. Rom. secl. Bake, Kays.
6 missas esse suo CO
7 via Cpq: vi rell.
8 potest pb vulg. (prob. Ziel. p. 194): potuit CO: poterit Halm (§105 supra)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.