[177]
nullum,
opinor, maius. qui defendet1 Hortensius? postulabit ut
litteras Canulei proferam? crimen eius modi nisi litteris
confirmetur inane esse dicet? clamabo litteras remotas
esse de medio, decreto sociorum erepta mihi esse istius
indicia ac monumenta furtorum. aut hoc contendat
numquam esse factum, aut omnia2 tela excipiat necesse
est. negas esse factum? placet ista mihi3 defensio,
descendo; aequa enim contentio4, aequum certamen proponitur.
producam testis, et producam pluris eodem
tempore5; quoniam tum cum actum est una fuerunt, nunc
quoque una sint6; cum interrogabuntur, obligentur non
solum iuris iurandi atque existimationis periculo, sed etiam
communi inter se conscientia.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.