[172]
verum accidit1 ut Carpinatius, qui iam
cum isto summa consuetudine, praeterea re ac ratione
coniunctus esset, crebras postea litteras ad socios de istius
summis officiis in rem communem beneficiisque mitteret.
etenim cum iste omnia quaecumque Carpinatius postulabat
facere ac decernere solebat, tum ille etiam2 plura scribebat
ad socios, ut, si posset, quae antea3 scripserat, ea plane4
exstingueret. ad extremum vero, cum iste iam decedebat,
eius modi litteras ad eos misit: ut huic frequentes obviam
prodirent, gratias5 agerent, facturos se6 si quid imperasset
studiose pollicerentur. itaque socii fecerunt vetere instituto
publicanorum, non quo istum ullo honore dignum arbitrarentur,
sed quod sua interesse putabant se memores
gratosque existimari: gratias isti egerunt, Carpinatium
saepe ad se de eius officiis litteras misisse dixerunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.