[168]
quis enim tibi molestus esset aut quis
appellare te1 auderet, cum videret statuas ab negotiatoribus2,
ab aratoribus3, a communi Siciliae4 positas5? quod est aliud
in illa provincia genus hominum? nullum. ergo ab
universa provincia, generatimque a6 singulis eius partibus,
non solum diligitur, sed etiam ornatur. quis hunc attingere
audeat? potes7 igitur dicere nihil tibi obesse oportere
aratorum, negotiatorum, Siculorumque8 omnium testimonia,
cum eorum nominibus in statuarum inscriptione oppositis
omnem te speraris9 invidiam atque infamiam tuam posse
exstingere? an, quorum tu auctoritate10 statuas cohonestare
tuas conatus es, eorum ego dignitate accusationem meam
comprobare non potero?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.