[163]
ego, si Metellus statuas
Centuripinos reponere1 non coegisset, haec2 dicerem, videte,
iudices, quantum et quam acerbum dolorem sociorum atque
amicorum animis inusserint istius iniuriae, cum Centuripinorum
amicissima ac3 fidelissima civitas, quae tantis officiis
cum populo Romano coniuncta est ut non solum rem
publicam nostram, sed etiam in quovis homine privato
nomen ipsum Romanum4 semper dilexerit, ea publico
consilio atque auctoritate iudicarit C. Verris statuas esse in
urbe sua non oportere. recitarem decreta Centuripinorum;
laudarem illam civitatem5, id quod verissime possem;
commemorarem decem milia civium esse6 Centuripinorum,
fortissimorum fidelissimorumque sociorum; eos omnis hoc
statuisse, monumentum istius in sua civitate nullum esse
oportere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.