[155]
quam ob rem qui hoc probare potes1
cuiquam, tantos honores habitos esse ab invitis? hic tibi
etiam multo magis quam paulo ante in aratoribus videndum
et considerandum est quid velis2. Magna res est utrum tibi
Siculos publice privatimque amicos an inimicos existimari
velis. si inimicos, quid te futurum est? quo confugies?
ubi nitere? modo aratorum, honestissimorum hominum
ac locupletissimorum et3 Siculorum et civium Romanorum,
maximum numerum abs te abalienasti: nunc de Siculis
civitatibus quid ages? dices tibi Siculos esse amicos?
qui poteris? qui, quod nullo in homine antea fecerant4,
ut in eum publice testimonium dicerent,—cum praesertim ex
ea provincia condemnati sint complures qui ibi praetores
fuerunt5, duo soli absoluti,—hi nunc veniunt cum litteris,
veniunt cum mandatis, veniunt cum testimoniis publicis;
qui, si te publice laudarent6, tamen id more potius suo
quam merito tuo facere viderentur, hi7 cum de tuis factis8
publice conqueruntur, nonne hoc indicant, tantas esse
iniurias ut multo maluerint de suo more decedere quam de
tuis moribus non dicere?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.