[154]
venio nunc ad civitates Siciliae, de quibus facillime
iudicium fieri1 voluntatis potest. an etiam Siculi inviti
contulerunt? non est probabile. etenim sic C. Verrem
praeturam in Sicilia gessisse constat ut, cum utrisque satis
facere non posset, et Siculis et togatis, offici potius in socios
quam ambitionis in civis rationem duxerit. itaque eum
non solum PATRONVM illius2 insulae, sed etiam SOTERA
inscriptum vidi Syracusis. hoc quantum est? ita magnum
ut Latine uno verbo exprimi non possit. is est nimirum
SOTER qui salutem dedit. huius nomine etiam dies festi
agitantur, pulchra illa Verria, non quasi Marcellia, sed
pro Marcelliis, quae illi istius iussu sustulerunt; huius
fornix in foro Syracusis est, in quo nudus filius stat, ipse
autem ex equo nudatam ab se provinciam prospicit; huius
statuae locis omnibus3, quae hoc demonstrare videantur,
prope modum non minus multas statuas istum posuisse
Syracusis quam abstulisse; huic etiam Romae videmus
in basi statuarum maximis litteris incisum, A COMMVNI
SICILIAE4 DATAS.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.