[151]
equidem libenter hoc iam crimen de statuis relinquam,
ut mihi tu illud concedas, quod tibi honestissimum est,
aratores tibi ad statuam honoris tui causa voluntate sua
contulisse. da mihi hoc; iam tibi maximam partem
defensionis praecideris; non enim poteris aratores tibi
iratos esse atque inimicos dicere. O causam singularem!
o defensionem miseram ac perditam! nolle hoc accipere
reum ab accusatore, et eum reum qui praetor in Sicilia
fuerit, aratores ei statuam sua voluntate statuisse, aratores
de eo bene existimare, amicos esse, salvum1 cupere! metuit
ne hoc vos existimetis; obruitur enim aratorum testimoniis.
Vtar eo quod datur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 salvum O: salvum esse b al. (§15 supra), et in mg. O m. 1
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.