[148]
hoc postulatum
de statuis ridiculum esse videatur ei1 qui rem sententiamque
non perspiciat. postulant enim, non uti2 ne cogantur
statuere; quid igitur? ut ipsis ne liceat. quid est hoc?
petis a me, quod in tua potestate est, ut id tibi facere ne
liceat; pete potius ne quis te invitum polliceri aut facere
cogat. 'nihil egero3,' inquit; 'negabunt enim omnes se
coegisse; si me salvum esse vis, mihi impone istam vim ut
omnino mihi ne liceat polliceri.' ex tua praetura primum
haec est nata postulatio; qua cum utuntur, hoc significant
atque adeo aperte ostendunt, sese ad statuas tuas4 pecuniam
metu ac malo coactos invitissimos contulisse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.