[147]
quid enim tam novum non
solum re, sed genere ipso postulandi? nam cetera quae
sunt in isdem postulatis de iniuriis tuis sunt nova, sed
tamen non1 novo modo postulantur. rogant et orant Siculi
patres conscriptos ut nostri magistratus posthac decumas
lege Hieronica vendant. tu primus contra vendideras.
audio. ne in cellam quod imperatur aestiment. hoc
quoque propter tuos ternos denarios nunc primum postulatur,
sed genus ipsum postulandi non est novum. ne
absentis nomen recipiatur. ex Stheni calamitate et tua
natum est iniuria. cetera non colligam. sunt omnia
Siculorum postulata eius modi ut crimina collecta in unum
reum te esse videantur, quae tamen omnia novas iniurias
habent, sed postulationum formulas usitatas;
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.