[146]
primum igitur in hanc rem testem totam Siciliam
citabo, quae mihi una voce statuarum nomine magnam1
pecuniam per vim coactam esse demonstrat2. nam legationes
omnium civitatum in postulatis communibus, quae
fere omnia ex tuis iniuriis nata sunt, etiam hoc ediderunt,
VT STATVAS NE CVI, NISI CVM IS DE PROVINCIA DECESSISSET,
POLLICERENTVR.tot praetores in Sicilia fuerunt, totiens
apud maiores nostros Siculi senatum adierunt, totiens hac
memoria: tamen huiusce novi postulati genus atque principium
tua praetura attulit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.