[140]
si
tibi magistratum abrogasset, minore ignominia te adfecisset
quam cum ea quae in magistratu gessisti sustulit atque
inrita iussit esse. neque in hac re sola fuit eius modi,
sed, antequam ego in Siciliam veni, in maximis rebus ac
plurimis; nam et Heraclio Syracusanos1 tuos illos palaestritas
bona restituere iussit, et Epicrati Bidinos, et pupillo
Drepanitano A. Claudium, et, nisi mature Laetilius in
Siciliam cum litteris venisset, minus xxx diebus Metellus
totam trienni praeturam tuam rescidisset.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Syracusanos O1: -o p rell.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.