[139]
te autem praetore quis1 censor aut legem
metueret qua non tenebatur, quoniam creatus lege non
erat, aut animadversionem tuam, cum2 id quod abs te
emerat vendidisset? teneat iam sane meos testis Metellus,
cogat alios laudare, sicut in multis conatus est; modo haec
faciat quae facit. quis enim umquam tanta a quoquam
contumelia, quis tanta ignominia adfectus est? Quinto
quoque anno Sicilia tota censetur. erat3 censa praetore
Peducaeo; quintus annus cum in te praetorem4 incidisset,
censa denuo est5. postero anno L. Metellus mentionem
tui census fieri vetat; censores dicit de integro sibi creari
placere; interea Peducaeanum censum observari iubet.
hoc si tuus inimicus fecisset6, tamen, si animo aequo7
provincia tulisset, inimici iudicium grave videretur. fecit
amicus recens et cognatus voluntarius; aliter enim, si
provinciam retinere, si salvus ipse in provincia vellet esse,
facere non potuit. exspectas etiam quid hi iudicent?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.